[297] EPISTOLA XCVII.

Clarissimo Consultissimoque Viro

REMBERTO ACKEMA,

I. U. Doctori, Domino & Amico suo honorando.

S.

Nullas ad me dedisti literas ab eo tempore quo separati sumus, quin semper iis responderim. Nec solum ex nundinis, sed etiam hinc binas ad te dedi literas, unas Cal. Nov. alteras IV. Dec. in quibus de variis rebus scripsi, quas dolerem ab aliis cognosci. Tuas omnes accepisse videor, quarum ultimae scriptae sunt XXVII. Nov. Ad eas pauca nunc respondebo. Infirmiore sum valetudine, quam ut multa nunc scribere queam. Si id quod scribis progressum suum accipiat, expectabimus iterum cum patientia eventum quem DEUS OPT. MAX. daturus est, fieri enim vix aliter posse videtur, ob causas, quas in prioribus literis meis exposui. Interim aliunde intellexi secundum hoc inceptum per Legatum Regis Navarrae & confaederatorum ipsius perturbatum esse. Quod an verum sit tu optime nosti. Nostri non injuria videntur isti incepto se opposuisse. Sed quod ipsi seorsum de Germania cogitant, aeque incertum & malum est, ut taceam neminem in Germania futurum, qui foedus aliquod nobiscum contracturus sit. Principem aliquem Germaniae in dominum accipere longa opus habet deliberatione. Suaserim nostris, ut cum hoc consilio tamdiu quiescant, donec intellexerint, an conventus in Mulhausen successum habeat, deinde quid ibi concludetur. Si Ordines Generales ejusdem animi fuissent, quo nostri, & simul liberam aliquam formam Reip. instituere voluissent, omissis Monarchicis istis imperiis, donec DOMINUS DEUS regimen quod sibi placeret demonstrasset, tum ejusmodi foederis multas causae, occasiones, & media, partim prae oculis sunt, partim prae foribus, sed hoc consilium diversum est a consiliis nostrorum capitum, quae utinam non tandem sibi ipsis primum, deinda miseris subditis extremam perniciem adferant. Sed quid potest accidere aliud in tantis tenebris, & tam multiplicium opinionum perversitaret, imo in illo Libertinismo & Antichristianisma vulgari. DOMINUS IESUS misereatur nostri. Illud unum optarem apud nostros effici posse, ut crederent se sibi solis derelictos esse, & ab omni praesidio extraneo animos avocarent, DEO vero ex toto animo sese committerent. Concordiam inter se foverent, & ad ipsius voluntatem omnia reformarent ac dirigerent, ad eum modum quem antea tibi binis meis literis exposui & significavi. Suis propriis POTESTATIBUS, quas in DEI timore eligant, contenti sint, & alias POTESTATES, sive Gallicas sive Germanicas, quae utrobique non tales sunt, quales esse debent, valere sinant, longe melius patria nostra paulatim se habitura est. Hoc mihi certo persuasum habeo, praesertim DOMINO cupiente malis nostris finem imponere, nisi Satanica illa, Libertinica, & Antichristiana progenies, quae nunc ubique rerum potitur, obsisteret, sed vincet tandem LEO de tribu Iuda, & conteret ac pudefaciet omnes suos hostes &c. Wormatiae Cal. Ian. MDLXXXIV. Has literas una cum literis prioribus ad BURM. item literas Consiliarii C. ad Praes. AYSMA transmittere poteris. Erunt credo gratae illi. Nec nuncius gratis deferet cui eas commiseris. Si etiam SIXTO a DEKAMA easdem literas Bremae communicare poteris, forte utile erit. Eidem totas priores tuto transmittere licet, XIX. Ianu. MDLXXXIV. Tamdiu moratus est nuncius. Quaeso tibi causa mea cum EUSS. commendata sit.